Capitulum X
[10] "Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; 2 qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; 5 alienum autem non sequuntur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum. "6 Hoc proverbium dixit eis Iesus illi; autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 7 Dixit ergo eis iterum Iesus: "Amen, amen dico vobis quia ego sum ostium ovium. 8 Omnes, quotquot venerunt, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. 9 Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. 10 Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant.
11 Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus; 12 mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit -- et lupus rapit et dispergit oves. 13 Mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae, 15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus. 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor. 17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam. 18 Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.20 Dicebant autem multi ex ipsis: "Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? 21 Alii dicebant: "Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?" 22 Facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: "Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!" 25 Respondit eis Iesus: "Loquor vobis et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. 26 Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, 28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30 Ego et Pater unum sumus." 31 Sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Iesus: "Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo. Propter quod eorum opus me lapidatis?" 33 Responderunt ei Iudaei; "De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum." 34 Respondit eis Iesus: "Nonne scriptum est in lege vestra: 'Ego dixi: dii estis'? 35 Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura, 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi 'Filius Dei sum'? 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; 38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre." 39 Quaerebant ergo eum prendere; et exivit de manibus eorum.
40 Et abiit iterum trans Iordanen, in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum, et mansit illic. 41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: "Iohannes quidem signum fecit nullum; 42 omnia autem, quaecumque dixit Iohannes de hoc, vera erant." Et multi crediderunt in eum illic.