×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium Secundum Ioannem, Capitulum VI

Capitulum VI

[6] Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis; 2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. 3 Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: "Unde ememus panes ut manducent hii?" 6 Hoc autem dicebat temptans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus: "Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat". 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: 9 "Est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos?" 10 Dixit ergo Iesus: "Facite homines discumbere." Erat autem faenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: "Colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant." 13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. 14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. 15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare 17 et cum ascendissent navem, venerunt trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus. 18 Mare autem vento magno flante exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 Ille autem dicit eis: "Ego sum, nolite timere!" 21 Voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant. 22 Altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissen; 23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.

25 Et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei: "Rabbi, quando huc venisti?" 26 Respondit eis Iesus et dixit: "Amen, amen dico vobis: Quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus!" 28 Dixerunt ergo ad eum: "Quid faciemus ut operemur opera Dei?" 29 Respondit Iesus et dixit eis: "Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille." 30 Dixerunt ergo ei: "Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est: 'Panem de caelo dedit eis manducare.'" 32 Dixit ergo eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: Non Moses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum: 33 Panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo." 34 Dixerunt ergo ad eum: "Domine, semper da nobis panem hunc." 35 Dixit autem eis Iesus: "Ego sum panis vitae. Qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater ad me veniet; et eum qui venit ad me non eiciam foras, 38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. 39 Haec est autem voluntas eius qui misit me, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die. 40 Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die." 41 Murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset: "ego sum panis qui de caelo descendi." 42 Et dicebant: "Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi? 43 Respondit ergo Iesus et dixit eis: "Nolite murmurare in invicem. 44 Nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum; et ego resuscitabo eum novissimo die. 45 Est scriptum in prophetis: 'Et erunt omnes docibiles Dei.' Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47 Amen, amen dico vobis: Qui credit, in me habet vitam aeternam.

48 Ego sum panis vitae. 49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. 50 Hic est panis de caelo descendens ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita." 53 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: "Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?" 54 Dixit ergo eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobis. 55 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56 Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. 57 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo. 58 Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me. 59 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum.

60 Haec dixit in synagoga, docens in Capharnaum. 61 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: "Durus est hic sermo. Quis potest eum audire?" 62 Sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent, de hoc discipuli eius dixit eis: "Hoc vos scandalizat? 63 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? 64 Spiritus est qui vivificat; caro non prodest quicquam; verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt. 65 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt." Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. 66 Et dicebat: "Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo." 67 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. 68 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: "Numquid et vos vultis abire?" 69 Respondit ergo ei Simon Petrus: "Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei." 71 Respondit eis Iesus: "Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus diabolus est." 72 Dicebat autem Iudam Simonis Scariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.


Capitulum VI

[6] Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis; 2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. [6] After this, Jesus went across the Sea of Tiberias; 2 large crowd followed him, because they saw the signs he had performed on the sick. 3 Subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 3 went up on the mountain and sat down with his own. 4 Erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum. 4 Now the Jewish feast of Passover. 5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dicit ad Philippum: "Unde ememus panes ut manducent hii?" 5 When Jesus looked up and saw a large crowd coming toward him, he said to Philip, "Where shall we buy bread, that these?" 6 Hoc autem dicebat temptans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 6 This they said to test him; for he himself knew what he would do. 7 Respondit ei Philippus: "Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat". 7 Philip answered, "Two hundred denarii would not buy enough bread for each one to have a bite." 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: 9 "Est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos?" 8 One of his disciples, Andrew, Simon Peter's brother 9 "There is a boy here who has five barley loaves and two fishes, but what are they among so many?" 10 Dixit ergo Iesus: "Facite homines discumbere." 10 Jesus said, "Make people sit down." Erat autem faenum multum in loco. And there was a great deal of grass in that place. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. So the men reclined, about five thousand. 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus, quantum volebant. 11 And Jesus took the loaves, gave thanks, and distributed to them, and likewise of the fishes as much as they wanted. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: "Colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant." 12 When they were filled, he said, "Gather up the fragments that are left over." 13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. 13 Therefore, they filled twelve wicker baskets with fragments from the five barley loaves, left by those who had eaten. 14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. 14 When therefore the people saw the sign, they know that this is the prophet who is coming into the world. 15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. 15 Jesus therefore perceived that they were going to come and make him king, withdrew again to the mountain alone.

16 Ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare 17 et cum ascendissent navem, venerunt trans mare in Capharnaum. 16 That evening his disciples went down to the sea, 17 got into a boat and started across the sea in the. Et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus. And the darkness was now dark, and Jesus was not come to them Jesus had done. 18 Mare autem vento magno flante exsurgebat. 18 Sea wind was blowing. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. 19 When they had rowed about three or four miles, they saw Jesus walking on the water near the ship, the ship. 20 Ille autem dicit eis: "Ego sum, nolite timere!" 20 He said to them: "I am not afraid!" 21 Voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant. 21 willing to receive him into the boat and the shore to which they went. 22 Altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissen; 23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino. 22 The next day, the multitude that stood on the other side of the sea saw that there was none other boat there, save one, and that Jesus had not entered with his disciples into the boat, but that his disciples were abissen; 23 other boats came from Tiberias, near the place where they ate bread giving thanks. 24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. 24 Since, therefore, the multitude saw that Jesus was not there, neither his disciples, they themselves got into the small boats and came to Capernaum, seeking for Jesus.

25 Et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei: "Rabbi, quando huc venisti?" 25 When they found him across the sea, he said: "Rabbi, when did you come here?" 26 Respondit eis Iesus et dixit: "Amen, amen dico vobis: Quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 26 Jesus answered them and said: "I am telling you seek me, not because you saw signs but because you ate the loaves and were filled. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus!" 27 Labor not for the meat which perisheth, but for that which endures unto everlasting life, which the Son of man shall give unto you; This is Father sealed! " 28 Dixerunt ergo ad eum: "Quid faciemus ut operemur opera Dei?" 29 Respondit Iesus et dixit eis: "Hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille." 30 Dixerunt ergo ei: "Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? 30 They said to him: "What do you do for a sign that we may see and believe you? Quid operaris? Why do you work? 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est: 'Panem de caelo dedit eis manducare.'" 31 Our manna in the wilderness as it is written, 'He gave them bread from heaven to eat.' " 32 Dixit ergo eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: Non Moses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum: 33 Panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo." 32 said to them: "I tell you it was not Moses who gave the bread from heaven, but my Father gives you the true bread from heaven: 33 bread of God is that which comes down from heaven and gives life to the world." 34 Dixerunt ergo ad eum: "Domine, semper da nobis panem hunc." 34 They said to him: "Lord, give us this bread." 35 Dixit autem eis Iesus: "Ego sum panis vitae. Qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam. : He that cometh to me shall never hunger, and whoever believes in me shall never thirst at any time. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 36 I told you that you have seen, and I do not believe. 37 Omne quod dat mihi Pater ad me veniet; et eum qui venit ad me non eiciam foras, 38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. 37 All that the Father gives me will come to me; and him that cometh to me I will never cast out to you, 38 For I am come down from heaven, not to do mine own will, but the will of him who sent me. 39 Haec est autem voluntas eius qui misit me, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die. 39 And this is the will of him who sent me, that of all which he hath given me I should lose nothing, but should raise it up again at the last day. 40 Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die." 40 And this is the will of my Father, that the Father hath sent me, that every one which seeth the Son, and believeth on him, may have everlasting life: and I will raise him up at the last day. " 41 Murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset: "ego sum panis qui de caelo descendi." 41 The Jews therefore murmured at him because he said: "I am the bread that comes down." 42 Et dicebant: "Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? 42 He said, "Is this not Jesus, son of Joseph, whose father and mother we know? Quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi? How can he come down from heaven? 43 Respondit ergo Iesus et dixit eis: "Nolite murmurare in invicem. 43 Jesus said to them: "Stop complaining to each other. 44 Nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum; et ego resuscitabo eum novissimo die. 44 No one can come to me unless the Father who sent me draws him; and I will raise him up at the last day. 45 Est scriptum in prophetis: 'Et erunt omnes docibiles Dei.' 45 is written in the prophets: 'They shall all be taught by God.' Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Anyone who has listened to the Father and has learned comes to me. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 46 Not that anyone has seen only one who is from God, he has seen the Father. 47 Amen, amen dico vobis: Qui credit, in me habet vitam aeternam.

48 Ego sum panis vitae. 49 Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt. 49 fathers in the desert and died. 50 Hic est panis de caelo descendens ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita." 53 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: "Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?" 53 Then another, saying: "How can he give us his flesh to eat?" 54 Dixit ergo eis Iesus: "Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobis. 54 said to them, "Truly I tell you, unless you eat the flesh and drink his blood, you have no life. 55 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die. 55 He that eateth my flesh, and drinketh my blood, hath eternal life; and I will raise him up at the last day. 56 Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. 56 For my flesh is real food and my blood is true drink. 57 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo. 57 He who eats my flesh and drinks my blood remains in me and I in him. 58 Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me. 58 As the living Father sent me and I live because of the Father and who eats me will live because of me. 59 Hic est panis qui de caelo descendit. 59 This is the bread that comes down. Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum. Not as the fathers ate and died; he who eats this bread will live forever.

60 Haec dixit in synagoga, docens in Capharnaum. 60 this happened, teaching in the. 61 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: "Durus est hic sermo. 61 Many therefore of his disciples said, "This is a hard word. Quis potest eum audire?" 62 Sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent, de hoc discipuli eius dixit eis: "Hoc vos scandalizat? 62 But Jesus knowing in himself that, on this, his students and said, "Does this offend you? 63 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? 63\. If you see the Son of Man ascending to where he was before? 64 Spiritus est qui vivificat; caro non prodest quicquam; verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt. 64 The Spirit gives life; the flesh doth not profit anything; The words I speak to you are spirit and life. 65 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt." 65 But there are some of you who do not believe. " Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. For Jesus knew from the beginning who they were that believed not, and who it was that should betray him. Porque Jesús sabía desde el principio quiénes eran los creyentes y quiénes lo iban a entregar. 66 Et dicebat: "Propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo." 66 And he said: "That is why I told you that no one can come to me unless it is granted by the Father." 67 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant. 67 After this many of his disciples turned back and no longer followed him. 68 Dixit ergo Iesus ad Duodecim: "Numquid et vos vultis abire?" 68 Then Jesus said to the Twelve, "Do you want to go?" 69 Respondit ergo ei Simon Petrus: "Domine, ad quem ibimus? 69 Simon Peter answered him, "Lord, to whom shall we go? Verba vitae aeternae habes; 70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei." Thou hast the words of eternal life; 70 And we believe and know that you are the Holy One of God. " 71 Respondit eis Iesus: "Nonne ego vos Duodecim elegi? 71 Jesus answered them, "I have not chosen you twelve? Et ex vobis unus diabolus est." And one of you is a devil. " 72 Dicebat autem Iudam Simonis Scariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim. 72 Now Judas Iscariot, for he was about to betray him, being one of the twelve.