×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium Secundum Ioannem, Capitulum IX

Capitulum IX

[9] Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. 2 Et interrogaverunt eum discipuli sui: "Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius ut caecus nasceretur?" 3 Respondit Iesus: "Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestetur opera Dei in illo. 4 Me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est; venit nox quando nemo potest operari. 5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi." 6 Haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius. 7 Et dixit ei: "Vade, lava in natatoria Siloae!" --quod interpretatur Missus. Abiit ergo et lavit et venit videns. 8 Itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant: "Nonne hic est qui sedebat et mendicabat?" Alii dicebant: "Hic est!" 9 Alii autem dicebant: "Nequaquam, sed similis est eius!" Ille dicebat: "Ego sum!" 10 Dicebant ergo ei: "Quomodo aperti sunt oculi tibi?" 11 Respondit ille: "Homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi 'Vade ad natatoriam Siloae et lava' et abii et lavi et vidi." 12 Dixerunt ei: "Ubi est ille?" Ait: "Nescio." 13 Adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat. 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. 15 Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: "Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video." 16 Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam: "Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit!" Alii dicebant: "Quomodo potest homo peccator haec signa facere?" Et schisma erat in eis. 17 Dicunt ergo caeco iterum: "Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos?" Ille autem dixit quia propheta est. 18 Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat. 19 Et interrogaverunt eos dicentes: "Hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?" 20 Responderunt eis parentes eius et dixerunt: "Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. 21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquatur." 22 Haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret. 23 Propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei: "Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est." 25 Dixit ergo ille: "Si peccator est nescio; unum scio quia caecus cum essem, modo video." 26 Dixerunt ergo illi: "Quid fecit tibi? "Quomodo aperuit tibi oculos?" 27 Respondit eis: "Dixi vobis iam et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?" 28 Maledixerunt ei et dixerunt: "Tu discipulus illius es, nos autem Mosi discipuli sumus. 29 Nos scimus quia Mosi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit." 30 Respondit ille homo et dixit eis: "In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos 31 Scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32 A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; 33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam." 34 Responderunt et dixerunt ei: "In peccatis natus es totus et tu doces nos?" Et eiecerunt eum foras.

35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: "Tu credis in Filium Dei?" 36 Respondit ille et dixit: "Quis est, Domine, ut credam in eum?" 37 Et dixit ei Iesus: "Et vidisti eum; et qui loquitur tecum ipse est." 38 At ille ait: "Credo, Domine!" Et procidens adoravit eum. 39 Dixit ei Iesus: "In iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident, videant et qui vident, caeci fiant." 40 Et audierunt ex Pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: "Numquid et nos caeci sumus?" 41 Dixit eis Iesus: "Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis quia videmus, peccatum vestrum manet."


Capitulum IX

[9] Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. [9] And all along, he saw a man blind from birth. 2 Et interrogaverunt eum discipuli sui: "Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius ut caecus nasceretur?" 3 Respondit Iesus: "Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestetur opera Dei in illo. 4 Me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est; venit nox quando nemo potest operari. 4 We must work the works of Him who sent me while it is day; Night comes when no man can work. 5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi." 5 in the world, I am the light of the world. " 6 Haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius. 7 Et dixit ei: "Vade, lava in natatoria Siloae!" --quod interpretatur Missus. Abiit ergo et lavit et venit videns. 8 Itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant: "Nonne hic est qui sedebat et mendicabat?" 8 The neighbors and those who saw that he was blind, said: "This is not to sit and beg?" Alii dicebant: "Hic est!" 9 Alii autem dicebant: "Nequaquam, sed similis est eius!" 9 Others said, "No, but I like it!" Ille dicebat: "Ego sum!" 10 Dicebant ergo ei: "Quomodo aperti sunt oculi tibi?" 11 Respondit ille: "Homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi 'Vade ad natatoriam Siloae et lava' et abii et lavi et vidi." 11 Él respondió: "Un hombre llamado Jesús hizo barro y me untó los ojos y me dijo: 'Ve a Siloé y lávate', y fui, me lavé y miré". 12 Dixerunt ei: "Ubi est ille?" Ait: "Nescio." He said, "I do not know." 13 Adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat. 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. 15 Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. 15 Again therefore the Pharisees asked him how he had seen. Ille autem dixit eis: "Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video." 16 Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam: "Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit!" Alii dicebant: "Quomodo potest homo peccator haec signa facere?" Et schisma erat in eis. There was division among them. 17 Dicunt ergo caeco iterum: "Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos?" 17, then turned again to say: "What do you say when someone opened your eyes?" Ille autem dixit quia propheta est. 18 Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat. 18 The Jews then it is not long since he had been called for his parents. 19 Et interrogaverunt eos dicentes: "Hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?" 20 Responderunt eis parentes eius et dixerunt: "Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. 21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. 21 As we can see now, we do not know who opened his eyes; ask him. Aetatem habet; ipse de se loquatur." 22 Haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret. 22 The parents said, because they feared the Jews; agreed among themselves that if any man did confess that he was Christ, for it is out of the synagogue. 23 Propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei: "Da gloriam Deo! 24 called the man who was blind and said to him: "Give God! Nos scimus quia hic homo peccator est." 25 Dixit ergo ille: "Si peccator est nescio; unum scio quia caecus cum essem, modo video." 26 Dixerunt ergo illi: "Quid fecit tibi? 26 They said to him: "What did you? "Quomodo aperuit tibi oculos?" "How can he open your eyes?" 27 Respondit eis: "Dixi vobis iam et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?" 28 Maledixerunt ei et dixerunt: "Tu discipulus illius es, nos autem Mosi discipuli sumus. 29 Nos scimus quia Mosi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit." 29 We know that God spoke to Moses, but we do not know where it is. " 30 Respondit ille homo et dixit eis: "In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos 31 Scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 30 The man answered and said to them: "How amazing is that you know is, where he comes from 31 we know that God does not listen to anyone who is devout and does his will, he listens. 32 A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; 33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam." 34 Responderunt et dixerunt ei: "In peccatis natus es totus et tu doces nos?" Et eiecerunt eum foras.

35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: "Tu credis in Filium Dei?" 36 Respondit ille et dixit: "Quis est, Domine, ut credam in eum?" 37 Et dixit ei Iesus: "Et vidisti eum; et qui loquitur tecum ipse est." 38 At ille ait: "Credo, Domine!" Et procidens adoravit eum. 39 Dixit ei Iesus: "In iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident, videant et qui vident, caeci fiant." 40 Et audierunt ex Pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: "Numquid et nos caeci sumus?" 41 Dixit eis Iesus: "Si caeci essetis, non haberetis peccatum. 41 Jesus said to them: "If you were blind, you would not be guilty. Nunc vero dicitis quia videmus, peccatum vestrum manet." For now, however, you see, sin remains. "