×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium Secundum Ioannem, Capitulum III

Capitulum III

[3] Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. 2 Hic venit ad eum nocte et dixit ei: "Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo." 3 Respondit Iesus et dixit ei: "Amen, amen dico tibi: nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei". 4 Dicit ad eum Nicodemus: "Quomodo potest homo nasci cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci?" 5 Respondit Iesus: "Amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei. 6 Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est. 7 Non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis qui natus est ex Spiritu." 9 Respondit Nicodemus et dixit ei: "Quomodo possunt haec fieri?" 10 Respondit Iesus et dixit ei: "Tu es magister Israhel et haec ignoras? 11 Amen, amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis? 13 Et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. 14 Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis 15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam. 16 Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam. 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum non iudicatur; qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. 19 Hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. 20 Omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius; 21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta." 22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat. 23 Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur; 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes.

25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione. 26 Et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei: "Rabbi, qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum." 27 Respondit Iohannes et dixit: "Non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo. 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum. 29 Qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui." 31 Qui desursum venit supra omnes est; qui est de terra de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit supra omnes est; 32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit. 33 Qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur, non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. 36 Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam sed ira Dei manet super eum.


Capitulum III

[3] Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. [3] Había un fariseo llamado Nicodemo, un gobernante de los judíos. 2 Hic venit ad eum nocte et dixit ei: "Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. 2 Vino a Jesús por la noche y le dijo: "Rabí, sabemos de Dios para enseñar. Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo." Nadie puede hacer estas señales que tú haces a menos que Dios esté con él ". 3 Respondit Iesus et dixit ei: "Amen, amen dico tibi: nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei". 3 Respondió Jesús y le dijo: "Te digo que el que no nace de nuevo no puede ver el reino de Dios". 4 Dicit ad eum Nicodemus: "Quomodo potest homo nasci cum senex sit? 4 Nicodemus said: "How can a grown man be? 4 Nicodemo dijo: "¿Cómo puede ser un hombre adulto? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci?" Is not his mother's womb and be born? " ¿No es el vientre de su madre y nacerá? " 5 Respondit Iesus: "Amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei. 5 Respondió Jesús: Os digo que no se nace de agua y no se entra en el reino de Dios. 6 Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est. 6 Lo que es nacido de la carne, carne es, y lo que es nacido del Espíritu. 7 Non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo. 7 No se sorprenda cuando le digo que debe nacer de nuevo. 8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis qui natus est ex Spiritu." 8 The wind blows where it wills, and you hear the sound but did not know where it comes from and where it goes; So is everyone who is born of the Spirit. " 8 El viento sopla donde quiere, y oyes el sonido, pero no sabías de dónde viene ni adónde va; Así es todo el que es nacido del Espíritu ". 9 Respondit Nicodemus et dixit ei: "Quomodo possunt haec fieri?" 9 Nicodemus answered and said to him: "How can this happen?" 9 Nicodemo respondió y le dijo: "¿Cómo puede suceder esto?" 10 Respondit Iesus et dixit ei: "Tu es magister Israhel et haec ignoras? 10 Jesus said to him: "Are you the teacher of Israel and you do not know? 10 Jesús le dijo: ¿Eres tú el maestro de Israel y no lo sabes? 11 Amen, amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis. 11 Les digo lo que sabemos y hemos visto, y testifico de nuestra evidencia. 12 Si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis? 12 ¿Si no creyereis como si yo os dijera cosas celestiales? 13 Et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. 13 Nadie ha subido al cielo sino el que descendió del cielo, el Hijo del Hombre, que está en el cielo. 14 Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis 15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam. 14 Y como Moisés levantó la serpiente en el desierto, así debe hacerlo el humano 15, para que todo el que crea en él no se pierda, sino que tenga vida eterna. 16 Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam. 16 For God so loved the world that he gave his one and only Son, that every one that is believing in him may not perish, but have eternal life. 16 Porque tanto amó Dios al mundo que dio a su Hijo unigénito, para que todo el que crea en él no se pierda, mas tenga vida eterna. 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum. 17 did not send his son into the world to condemn the world but that the world through him. 17 no envió a su hijo al mundo para condenar al mundo, sino que el mundo a través de él. 18 Qui credit in eum non iudicatur; qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. 18 Whoever believes in him is not condemned; , but he who does not believe has already been judged already, because he hath not believed in the name of the only begotten Son of God. 18 El que en él cree, no es condenado; pero el que no cree, ya ha sido condenado, porque no ha creído en el nombre del unigénito Hijo de Dios. 19 Hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. 19 This is the verdict: Light has come into the world, and men loved darkness rather than light; , because their works were evil. 19 Este es el veredicto: La luz ha venido al mundo, y los hombres amaron más las tinieblas que la luz; , porque sus obras eran malas. 20 Omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius; 21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta." 20 For every one that doeth evil hateth the light, neither cometh to the light, so as not to be exposed the works of him; 21 who does the truth comes to the light so that his works have been done in God. " 20 Porque todo el que hace el mal aborrece la luz, y no viene a la luz, para no ser descubierto por sus obras; 21 quien hace la verdad, sale a la luz para que sus obras sean hechas en Dios ". 22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat. 22 After this, Jesus and his disciples went into Judea, where he stayed with them and baptized. 22 Después de esto, Jesús y sus discípulos fueron a Judea, donde se quedó con ellos y bautizó. 23 Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur; 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes. 23 was also baptizing at Aenon near Salim, because water were constantly coming to be baptized; 24 had not been put into prison. 23 también estaba bautizando en Enón cerca de Salim, porque constantemente venían agua para ser bautizados; 24 no habían sido encarcelados.

25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione. 25 Then a question from the disciples and a Jew about purification. 25 Luego una pregunta de los discípulos y un judío sobre la purificación. 26 Et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei: "Rabbi, qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum." 26 And they came to John and told him, "Rabbi, who was with you across the Jordan, to whom you testified, is baptizing and everyone is coming to him." 26 Y vinieron a Juan y le dijeron: "Rabí, que estaba contigo al otro lado del Jordán, de quien tú testificaste, está bautizando y todos vienen a él". 27 Respondit Iohannes et dixit: "Non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo. 27 John said: "We can not have anything unless it is given from the sky. 27 Juan dijo: "No podemos tener nada a menos que sea dado del cielo. 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum. 28 You can testify that I said I am not the Christ but am sent ahead of him. 28 Puede testificar que dije que no soy el Cristo, pero que soy enviado antes que él. 29 Qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. He has a spouse is 29; but the friend of the bridegroom, who stands by and listens for him, rejoices in heart because of the voice of the bridegroom. Tiene cónyuge, tiene 29 años; pero el amigo del novio, que está a su lado y lo escucha, se regocija en el corazón por la voz del novio. Hoc ergo gaudium meum impletum est. That joy is fulfilled. Ese gozo se cumple. 30 Illum oportet crescere, me autem minui." 30 He must increase, but I must decrease. " 30 Él debe crecer, pero yo disminuir. " 31 Qui desursum venit supra omnes est; qui est de terra de terra est et de terra loquitur. 31 he who from above is coming is above all men's reach; He talks about the earth belongs to the earth. 31 El que viene de arriba, está por encima del alcance de todos los hombres; Habla de que la tierra pertenece a la tierra. Qui de caelo venit supra omnes est; 32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit. He who comes from heaven is above all men's reach; 32 has seen and heard, and no one believes him. El que viene del cielo está por encima del alcance de todos los hombres; 32 ha visto y oído, y nadie le cree. 33 Qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est. 33 that takes him has shown that God is trustworthy. 33 que lo lleva ha demostrado que Dios es digno de confianza. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur, non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. 34 But God has sent speaks the words, not to give the Spirit. 34 Pero Dios envió que habla las palabras, no para dar el Espíritu. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. 35 Father loves the Son and has given him. 35 El Padre ama al Hijo y lo ha dado. 36 Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam sed ira Dei manet super eum. 36 Whoever believes in the Son has eternal life; He does not believe the Son shall not see life, but the wrath of God abides. 36 El que cree en el Hijo tiene vida eterna; Él no cree que el Hijo no verá la vida, pero la ira de Dios permanece.