×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Evangelium Secundum Ioannem, Capitulum II

Capitulum II

[2] Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi. 2 Vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias. 3 Et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent". 4 Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi est mulier? Nondum venit hora mea." 5 Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite." 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua". Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis Iesus: "Haurite nunc et ferte architriclino". Et tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset; ministri autem sciebant qui haurierant aquam. Vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei: "Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est. Tu servasti bonum vinum usque adhuc." 11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius.

12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus. 13 Et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus 14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes; 15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; 16 et his qui columbas vendebant dixit: "Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis." 17 Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est: "Zelus domus tuae comedit me". 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: "Quod signum ostendis nobis quia haec facis?" 19 Respondit Iesus et dixit eis: "Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud." 20 Dixerunt ergo Iudaei: "Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud?" 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus.

23 Cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius quae faciebat. 24 Ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.


Capitulum II

[2] Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi. [2] The third day of the wedding in Cana, and the mother of Jesus. [2] El tercer día de las bodas en Caná, y la madre de Jesús. 2 Vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias. 2 Now both Jesus and his disciples were guests. 2 Ahora tanto Jesús como sus discípulos eran invitados. 3 Et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent". 3 When the wine, the mother of Jesus to him: "They have no wine." 3 Cuando el vino, la madre de Jesús le dijo: "No tienen vino". 4 Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi est mulier? 4 Jesus said: "Why do you not? 4 Jesús dijo: "¿Por qué no lo haces? Nondum venit hora mea." Has not yet come. " Aún no ha venido ". 5 Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite." 5 His mother said to the servants, "Do whatever he tells you." 5 Su madre dijo a los sirvientes: "Hagan lo que él les diga". 6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. 6 Now there were six stone jars used by the Jews, containing two or three measures. 6 Los judíos usaban seis tinajas de piedra que contenían dos o tres medidas. 7 Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua". 7 Jesus told them, "Fill the pots with water." 7 Jesús les dijo: "Llenad las ollas de agua". Et impleverunt eas usque ad summum. They filled them to the brim. Los llenaron hasta el borde. 8 Et dicit eis Iesus: "Haurite nunc et ferte architriclino". 8 Then he told them: "Draw out now and take it." 8 Luego les dijo: "Saquen ahora y tomen". Et tulerunt. And they took it. Y se lo llevaron. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset; ministri autem sciebant qui haurierant aquam. 9 had tasted the water that had become wine, without knowing where it was; servants who had drawn the water. 9 había probado el agua que se había convertido en vino, sin saber dónde estaba; sirvientes que habían sacado el agua. Vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei: "Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est. He calls the bridegroom 10 and said to him: "Every man serves the good wine first and then drunk, then that which is worse. Llama al novio 10 y le dice: "Todo hombre sirve primero el buen vino y luego bebe, luego el peor". Tu servasti bonum vinum usque adhuc." You have saved the best till now. " Has guardado lo mejor hasta ahora ". 11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius. 11 This is the first miracle in Cana in Galilee and His followers believed in him and her. 11 Este es el primer milagro en Caná de Galilea y sus seguidores creyeron en él y en ella.

12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus. 12 after he went to Capernaum and his mother, brothers, and disciples, and stayed several days. 12 después fue a Capernaum con su madre, hermanos y discípulos, y se quedó varios días. 13 Et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus 14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes; 15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; 16 et his qui columbas vendebant dixit: "Auferte ista hinc! 13 And the Passover of the Jews was near, and Jesus went up to Jerusalem, 14 and found in the temple those who sold oxen and sheep and doves and the money-changers sitting; 15 And when he had made a whip out of cords, he drove them all out of the temple, both the sheep and the oxen; and poured out the money-changers' money, and overturned the tables; 16 and said to those who sold the doves, Get these things out of here. 13 Los judíos estaban cerca, y Jesús subió al 14 y encontró en el templo a los que vendían bueyes, ovejas y palomas, y otros sentados; 15 Hizo, pues, un látigo de cuerdas y echó del templo a todos, tanto las ovejas como el ganado, esparció el dinero y volcó; 16 A los que vendían palomas les dijo: "¡Quiten estas cosas! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis." Do not make my Father's house a marketplace. " No hagas de la casa de mi Padre un mercado ". 17 Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est: "Zelus domus tuae comedit me". 17 disciples remembered that it was written: "Zeal for your house will consume me." 17 discípulos recordaron que estaba escrito: "El celo por tu casa me consumirá". 18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: "Quod signum ostendis nobis quia haec facis?" 18 The Jews and said to him: "What sign can you show us for doing this?" 18 Los judíos y le dijeron: "¿Qué señal puedes mostrarnos por hacer esto?" 19 Respondit Iesus et dixit eis: "Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud." 19 Jesus answered and said to them: Destroy this temple, and I will raise it up in three days. 19 Jesús les respondió: "Destruid este templo y en tres días lo levantaré". 20 Dixerunt ergo Iudaei: "Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud?" 20 The Jews therefore said, "This temple was built forty-six years, and will you raise it up in three days?" 20 Entonces los judíos dijeron: "¿Cuarenta y seis años para construir este templo, y en tres días?" 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 21 Pero él habló del templo de su cuerpo. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus. When therefore he was risen from the dead, his disciples remembered that he had said this, and believed the scripture and the word which Jesus said. 22 cuando Jesús se levantó de entre los muertos, sus discípulos recordaron que creían en la Escritura y en las palabras que Jesús había dicho.

23 Cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius quae faciebat. 23 And when he was in Jerusalem at the passover, on the feast day, many believed in his name, when they saw the miracles which he did. 23 Cuando él estaba en Jerusalén en la Pascua, en el día de la fiesta, muchos creyeron en su nombre, al ver las señales que hacía. 24 Ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. 24 But Jesus himself did not believe them himself, because he himself knew them all, 25 and because he had no need that any one should bear witness of the man; for he himself knew what was in man. 24 Pero Jesús no se entregó a ellos, porque conocía a todos los hombres, 25 y porque no necesitaba que nadie diera testimonio acerca de los hombres; porque él mismo sabía lo que había en el hombre.