×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

1 Corinthians, 1Cor 01

1Cor 01

1 1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, 2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.

3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu : 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.

6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. 9 Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.

11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi. 13 Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ? 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium : 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16 Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.

19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 20 Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. 22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt : 23 nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam : 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. 26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles : 27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio : 31 ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.


1Cor 01

1 1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater, 2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. 1 1 Paul, an apostle of Jesus Christ by the will of God, and Sosthenes, 2 assembly of God that are sanctified in Christ Jesus, called saints, with all that invoke the name of Jesus Christ, in every place of theirs and ours.

3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. 3 Grace and peace from God our Father and the Lord. 4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu : 5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia. 4 thank you to my God for the grace of God given to you in Christ Jesus: 5 that all are enriched by him, in every word and all knowledge.

6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi, 8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi. 6 Just as Christ is confirmed in you, 7 so that you are lacking in any gift, awaiting the revelation of Jesus Christ, 8 who will sustain you to the end blameless on the day of our Lord Jesus Christ. 9 Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri. 10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. 10 Now I beseech you, brethren, through the name of our Lord Jesus Christ, that ye all speak the same thing, and that there be no divisions among you: but that you be perfectly joined together in the same mind and in the same judgment.

11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. 11 For me about you, my brothers, by those of Chloe that there are contentions among you. 12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi. 12 What I mean is that some of you, I am of Paul; and I of Apollos; and I of Cephas; and I of. 13 Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? Paul crucified for you? aut in nomine Pauli baptizati estis ? 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium : 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 14 thank God that I have baptized unless Crispus and 15 so that no one can say that my name had baptized. 16 Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 16 baptized the household of Stephanus, I also immersed. 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. 17 did not send me to baptize, but to preach it to the wisdom of words, lest the cross of Christ. 18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. 18 The message of the cross is folly to those who are being saved it is the power of it.

19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. 19 is written, I will destroy the wisdom of the wise and prudent. 20 Ubi sapiens ? 20 Where is the wise? ubi scriba ? Where the scribe? ubi conquisitor hujus sæculi ? Where is the philosopher of this age? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ? Did not God made foolish the wisdom of this world? 21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. 21 For God, the world did not know God was pleased through the foolishness of preaching to save them that believe. 22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt : 23 nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, 24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam : 25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. 22 Jews demand signs and Greeks seek wisdom, 23 we proclaim Christ crucified, a stumbling block to Jews and folly, 24 those who are called, Jews and Greeks, and the wisdom of 25 Because the foolishness of God wiser than men, and the weakness of God is stronger than man. 26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles : 27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : 28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret : 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. 26 For you see your calling, that not many wise according to the flesh, not many mighty, not many noble; 27 but the foolish things of the world that he might confound the wise and the weak, God chose to confound the wise 28 and the base of the world and has chosen things, and things that are not, and those that are, 29 so that no one may boast before him. 30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio : 31 ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur. 30 From him you are in Christ Jesus, who became to us wisdom and justice and redemption: 31 As it is written, let him glory in the Lord.