Nuntii Latini Septimanales 11.11.2016
Nuntios recitat: York Grüninger
TRUMP VICTOR IMPROVISUS
Donald Trump negotiator et miliardarius creatus est.praesidens Civitatum Unitarum Americae quadragesimus quintus, qui succedet Barack Obama.
Speculatoribus necopinantibus hic homo Republicanus superavit Hillary Clinton competitricem.Democratarum factionis.
Praeterea et in camera delegatorum et in senatu factio Republicanorum maiorem numerum sedium adepta est.
INSIGNE HAMBURGENSE NOVUM
Hamburgi.caeremonia sollemni illud odeum nomine.Elbphilharmonie civibus deditum est.
Ratione construendi excogitata quindecim anni consumpti sunt, dum hoc opus perfectum est.
Homines periti iam contenderunt decere hoc odeum nominari inter orbis terrarum optima.
GNABRY AD MUNUS VOCATUS
Joachim Löw exercitor Serge Gnabry pedilusorem societatis Werder Bremen ad manum Germaniae evocavit, ut certaminibus interesset, quae habebuntur contra greges rerum publicarum San Marino atque Italiae.
Abhinc tres annos nemo e grege Bremensi nominatus erat pedilusor Germaniae, antequam Gnabry oppugnator unius et viginti annorum electus est.
In Olympiis in urbe Rio de Janeiro habitis honoratus erat princeps impulsorum, cum sexies follem portae intulisset.
Nuntios recitat: York Grüninger