×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Latin Readings, Aeneid IX, Nisus and Euryalus, RS Conway

Aeneid IX, Nisus and Euryalus, RS Conway

volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus

it cruor inque umeros cervix conlapsa recumbit:

purpureus veluti cum flos succisus aratro

435 languescit moriens, lassove papavera collo

demisere caput pluvia cum forte gravantur.

at Nisus ruit in medios solumque per omnes

Volcentem petit, in solo Volcente moratur.

quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc

440 proturbant. instat non setius ac rotat ensem

fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore condidit

adverso et moriens animam abstulit hosti.

tum super exanimum sese proiecit amicum

confossus, placidaque ibi demum morte quievit. 445

Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,

nulla dies umquam memori vos eximet aevo,

dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum accolet

imperiumque pater Romanus habebit.