Octavian declares Antony a public enemy.
CAESAR'S WILL
Marc Antony: amici !
incipe legere ! Lawyer: Gaius Iulius Caesar sororis suae nepotem Gaium Octavium heredem suum ex dodrante instituit.
...............Praeterea in ima cera Gaium Octavium etiam in familiam nomenque adoptat.
...............Populo autem Romano hortos suos circa Tiberim sitos publice legat.
Agrippa: ecce !
Caius Iulius Caesar Octavianus ! OCTAVIAN SPEECH
Triumphus Romae isti agendus fuisset.
Romanus non iam fit Antonius, qui paelici suae progenieique rem Romanam tradidisse ausus est. Attamen ab initiis tantum isti obsecutus sum ut cum eo imperium consociavissem, ut ei sororem meam collocavissem, ut ei legiones praebuissem.
Benevolentia erga eum tum amicitiaque mea tam magna fuit ne quicquam - neu sororis meae iniuriae, cuius liberi deserti essent, neu Aegyptia praecipua habita, neu res Romana istius feminae progeniei data - ad rei publicae hostem eum habendum me duxisset.
Cleopatra autem Aegyptia facinorum causa populi Romani hostis iam habenda est.
Antonium ab ista improbissima meretrice subactum esse fama fert, qui non solum beneficia misericordiamque nostram nil spectat, sed etiam feminae servus a bello periculisque summis sua sponte non abhorret et etiam contra cives, contra patriam, pro domina bellum infert !
Quid nobis relinquitur, nisi cum et isto et Cleopatra bellum gerere?
Dent, dent operam consules ne quid res publica detrimenti capiat !
Populus, populus Romanus, Aegyptiis bellum indicat facitque !