×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

GCSE Latin 2017, Pliny Ummidia / Messalina, 8. Messalina 102 - 127 FINAL

8. Messalina 102 - 127 FINAL

102 Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare vitam, componere preces, nonnulla spe et ira; tantam superbiam etiam tum gerebat.

ac nisi caedem eius Narcissus properavisset, vertisset pernicies in accusatorem.

107 nam Claudius domum regressus, ubi cena vinoque incaluit, imperavit ut femina misera (hoc enim verbo Claudium usum esse ferunt) ad causam dicendam postridie adesset.

110 quod ubi Narcissus audivit et languescere iram redire amorem vidit, timebat, si moraretur, propinquam noctem et uxorii cubiculi memoriam;

igitur prorumpit denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exsequi caedem: ita imperatorem iubere.

114 missus quoque unus e libertis; is raptim in hortos praegressus repperit Messalinam, humi fusam;

adsidebat mater Lepida, quae florenti filiae haud concors fuerat; sed supremis eius necessitatibus ad misericordiam versa suadebat ne percussorem opperiretur; transiisse vitam neque aliud quam mortem decoram quaerendum.

120 sed nihil honestum inerat Messalinae animo, per libidines corrupto: lacrimae et questus inriti effundebantur, cum impetu venientium pulsae sunt fores adstititque tribunus.

124 Tunc primum Messalina fortunam suam intellexit ferrumque accepit;

quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem admovens, ictu tribuni transigitur.

127 corpus matri concessum.