image

GCSE Latin 2017, Pliny Ummidia / Messalina, 4. Messalina 54-78, FINAL

4. Messalina 54-78, FINAL

54 Messalina, non amore in maritum, sed verita ne Silius summa adeptus se sperneret, diu haesitavit; sed tandem persuasum.

57 nomen enim matrimonii concupivit ob magnitudinem 8 infamiae;

58 nec ultra morata quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.

Igitur domus principis inhorruit, maximeque ei qui potentiam habebant timuerunt ne res verterentur; spem tamen habebant, si Claudio de atrocitate sceleris persuasissent, Messalinam posse opprimi sine quaestione damnatam;

sed periculum esse ne ille defensionem audiret, neve clausae aures etiam confitenti non essent.

Narcissus, occasionem quaerens, cum Caesar diu apud Ostiam moraretur, duas eius paelices largitione et promissis perpulit delationem subire.

exim Calpurnia (id alteri paelici nomen) ubi datum est secretum, ad genua Caesaris provoluta nupsisse Messalinam Silio exclamat;

altera paelice haec confirmante, Calpurnia cieri Narcissum postulat.

qui “discidiumne tuum,” inquit, “ novisti?

nam matrimonium Silii vidit populus et senatus et milites; ac nisi celeriter agis, tenet urbem maritus.” Non solum rumor interea, sed undique nuntii ad Messalinam contendunt, qui Claudium omnia cognovisse et venire promptum ultioni adferrent.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

4. Messalina 54-78, FINAL

54  Messalina, non amore in maritum, sed verita ne Silius summa adeptus se sperneret, diu haesitavit; sed tandem persuasum.

57 nomen enim matrimonii concupivit ob magnitudinem 8 infamiae;

58 nec ultra morata quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.

Igitur domus principis inhorruit, maximeque ei qui potentiam habebant timuerunt ne res verterentur; spem tamen habebant, si Claudio de atrocitate sceleris persuasissent, Messalinam posse opprimi sine quaestione damnatam;

sed periculum esse ne ille defensionem audiret, neve clausae aures etiam confitenti non essent.

Narcissus, occasionem quaerens, cum Caesar diu apud Ostiam moraretur, duas eius paelices largitione et promissis perpulit delationem subire.

exim Calpurnia (id alteri paelici nomen) ubi datum est secretum, ad genua Caesaris provoluta nupsisse Messalinam Silio exclamat;

altera paelice haec confirmante, Calpurnia cieri Narcissum postulat.

qui “discidiumne tuum,” inquit, “ novisti?

nam matrimonium Silii vidit populus et senatus et milites; ac nisi celeriter agis, tenet urbem maritus.” Non solum rumor interea, sed undique nuntii ad Messalinam contendunt, qui Claudium omnia cognovisse et venire promptum ultioni adferrent.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.