3. Messalina 33-54, FINAL
33 Messalina novo et quasi insano amore incensa est.
34 nam in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius exturbaret liberoque adultero potiretur.
37 neque Silius flagitii aut periculi nescius erat: sed intellexit exitium, si abnueret, fore certum et, si consentiret, nonnullam facinoris celandi spem esse; simulque se magna praemia accepturum.
41 igitur placuit neglegere futura praesentibus frui.
42 illa non furtim sed multis cum comitibus ventitat domum, egredienti adhaeret, dat opes honoresque;
44 postremo servi, liberti, paratus principis apud adulterum saepe videbantur.
at Claudius matrimonii sui ignarus.
46 iam Messalina propter facultatem adulteriorum ad novas libidines versa est.
Silius, sive fatali insania an ipsa pericula remedium imminentium periculorum ratus, abrumpi dissimulationem urgebat: quippe non exspectandum, dum princeps senesceret.
50 se caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum.
eandem Messalinae potentiam mansuram esse, addita securitate, si praevenirent Claudium, qui insidiis incautus sed ad iram celer esset.