image

GCSE Latin 2017, Pliny Ummidia / Messalina, 2. Pliny 17-32 Ummidia, FINAL

2. Pliny 17-32 Ummidia, FINAL

16 cum studia nepotis sui mihi mandaret, dixit se solere, ut feminam in illo otio sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo imperavisse ut abiret studeretque;

21 quod mihi non solum amore facere sed etiam reverentia videbatur.

22 miraberis, ut ego miratus sum: proximis sacerdotalibus ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul ego et Quadratus theatro egrederemur, dixit mihi:

25 “scisne me hodie primum vidisse saltantem aviae meae libertum?”

26 hoc nepos.

27 at Hercle alienissimi homines in honorem Quadratillae (pudet me dixisse honorem) adulatione in theatrum cursitabant exsultabant plaudebant mirabantur; deinde singulos gestus dominae cum canticis reddebant;

31 qui nunc minima legata pro praemio accipient ab herede, qui eos numquam spectabat.

Vale.



Want to learn a language?


Learn from this text and thousands like it on LingQ.

  • A vast library of audio lessons, all with matching text
  • Revolutionary learning tools
  • A global, interactive learning community.

Language learning online @ LingQ

2. Pliny 17-32 Ummidia, FINAL

16 cum studia nepotis sui mihi mandaret, dixit se solere, ut feminam in illo otio sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo imperavisse ut abiret studeretque;

21 quod mihi non solum amore facere sed etiam reverentia videbatur.

22 miraberis, ut ego miratus sum: proximis sacerdotalibus ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul ego et Quadratus theatro egrederemur, dixit mihi:

25 “scisne me hodie primum vidisse saltantem aviae meae libertum?”

26 hoc nepos.

27 at Hercle alienissimi homines in honorem Quadratillae (pudet me dixisse honorem) adulatione in theatrum cursitabant exsultabant plaudebant mirabantur; deinde singulos gestus dominae cum canticis reddebant;

31 qui nunc minima legata pro praemio accipient ab herede, qui eos numquam spectabat.

Vale.

×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.