Robertus Bellarminus, De Baptismo
De nomine Baptismi nulla dissensio est: utuntur enim omnes hac voce, quod in Scripturis passim habeatur. Significat autem βάπτισμα proprie immersionem. Ordinarie enim Baptismus fit per mersionem, idque ad Christi sepulturam repraesentandam, juxta illud Coloss. 2. Consepulti ei per Baptismum. Habet autem apud Patres alia multa nomina, de quibus vide praecipue Clementem lib. 1. Paedagogi, Cap. 6. Nazianzenum orat. De Baptismo, et Chrysostomum, homil. ad baptizatos; qui vocant Baptismum illuminationem, gratiam, donum, sigillum, mysterium, expurgationem, et alia quaedam: sed praecipuum nomen, et communissimum est PHOSTIMOS, idest, illuminatio: hoc enim praeter tres citatos Patres, utuntur omnes alii Graeci posteriores, et ante eos Dionysius areopagita de eccles. hierarch. cap. 2. immo et ipse Apostolus, Hebr. 6. cum ait: Impossibile est eos, qui semel sunt illuminati etc. Et cap. 10. Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Unde etiam Cyrillus hierosolymitanus Catecheses suas de Baptismo, vocat Catecheses illuminatorum. Dicitur autem Baptismus illuminatio, quia in eo infunditur habitus fidei.
Quod autem attinet ad definitionem, s. Thomas 3. par. quaest. 66. art. 1. aliquot definitiones adfert. Sed ex Scripturis catechismus romanus aptissime ita definivit: Baptismus est sacramentum regenerationis per aquam in verbo vitae . Quae definitio partim sumitur ex Joan. 3. partim ex Paulo ad Ephes. 5. Et quidem primo loco ponitur, Sacramentum , quod est genus. Deinde additur, regenerationis , quae differentia est contrahens genus, et distinguiens a sacramentis veteris legis. Tertio additur, per aquam , quae est alia differentia, adhuc magis contrahens, et distinguiens ab aliis sacramentis novae legis. Etsi enim caetera non dicuntur proprie regenerare, tamen justificant impium, ac praesertim Poenitentia: justificatio autem impii, praesertim haeretici, aut apostatae, parum aut nihil differt a regeneratione. Unde Galat. 4. Paulus, Filioli mei, quos iterum parturio. Sed cum additur, per aquam , jam perspicua differentia est. Non enim reconciliatio poenitentium est regeneratio per aquam, sed reformatio quaedam, et quasi revocatio ab inferis.
Ubi et illud observandum est, sacramentum Baptismi non esse ipsam aquam, quae est res permanens, sed ablutionem, quae est res transiens. Itaque Baptismus est sacramentum regenerationis per aquam, idest, signum externum sanctificans per aquae aspersionem. Denique additur, in verbo vitae , ut exprimatur etiam forma sacramenti, quae est praecipua pars essentiae.