×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Biblia Vulgata: Genesis, Genesis 1

Genesis 1

Liber Genesis, caput primum.

In principio creavit Deus cælum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris. Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus. Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis. Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus. Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita. Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies tertius. Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos : ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas. Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies quartus. Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane, dies quintus. Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo.

Et vidit Deus quod esset bonum, et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam : et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.


Genesis 1 Genesis 1 Genesis 1 Génesis 1 Genesis 1 Geneza 1 Gênesis 1 Бытие 1 创世记 1

Liber Genesis, caput primum. The Book of Genesis El libro del Génesis, el primer capítulo. O livro de Gênesis, o primeiro capítulo.

In principio creavit Deus cælum et terram. Am Anfang schuf Gott Himmel und Erde. In the beginning God created the heavens and the earth. No princípio Deus criou os céus e a terra. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas. Nun war die Erde leer und leer, und Finsternis lag über der Tiefe, und der Geist Gottes bewegte sich auf den Wassern. Now the earth was empty and empty, and darkness was over the face of the deep, and the Spirit of God hovered over the waters. Y la tierra estaba vacía y vacía, y las tinieblas estaban sobre la faz del abismo; y el espíritu de Dios se movía sobre las aguas. Or la terre était vide et vide, et les ténèbres couvraient l'abîme, et l'esprit de Dieu se mouvait sur les eaux. Ora, a terra estava vazia e vazia, e havia trevas sobre a face do abismo; e o espírito de Deus movia-se sobre as águas. Dixitque Deus : Fiat lux. Und Gott sagte: Es werde Licht. And God said, "Let there be light." Y dijo Dios: Sea la luz. E Deus disse: Haja luz. Et facta est lux. And there was light. E houve luz. Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris. A viděl Bůh světlo, že je dobré, a oddělil světlo od tmy. And God saw the light that it was good; and he divided the light from the darkness. Y vio Dios que la luz era buena: y separó la luz de las tinieblas. E Deus viu que a luz era boa: e separou a luz das trevas. Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus. And he called the light Day, and the darkness Night: and there was evening and morning one day. Y llamó a la luz Día, ya las tinieblas Noche; y fue la tarde y la mañana un día. E chamou a luz Dia, e as trevas Noite: e houve tarde e manhã, um dia. Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis. God also said: Let there be a firmament in the midst of the waters, and let it separate the waters from the waters. Y dijo Dios: Haya un firmamento en medio de las aguas, y separe las aguas de las aguas. E disse Deus: Haja um firmamento no meio das águas, e que ele separe as águas das águas. Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. And God made the firmament, and divided the waters that were under the firmament from those that were above the firmament. E Deus fez o firmamento e separou as águas que estavam sob o firmamento daquelas que estavam acima do firmamento. Et factum est ita. And it was so. E foi assim. Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus. And God called the firmament, Heaven: and it was done in the evening and in the morning, the second day. Et Dieu appela le firmament Ciel : et cela se fit le soir et le matin, le deuxième jour. E Deus chamou o firmamento, Céu: e foi feito à tarde e pela manhã, o segundo dia. Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. And God said, Let the waters that are under the heavens be gathered together into one place, and let the dry land appear. Mas Deus disse: Ajuntem-se as águas que estão debaixo do céu num só lugar, e apareça a porção seca. Et factum est ita. And it was so. E foi assim. Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. And God called the dry land Earth, and the gathering together of the waters he called the sea. E Deus chamou a porção seca de Terra, e Maria chamou as congregações de águas. Et vidit Deus quod esset bonum. And God saw that it was good. E Deus viu que era bom. Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. And he said: Let the earth bring forth vegetation, and seed yielding, and fruit trees yielding fruit according to their kind, whose seed is in it upon the earth. Et il dit : Que la terre germe une herbe qui croît et donne de la graine, et un pommier qui donne du fruit selon son espèce, dont la graine est en elle-même sur la terre. E disse: Germogli dalla terra una pianta che cresca e produca seme, e un melo che produca frutti secondo la sua specie, il cui seme è di per sé sulla terra. E ele disse: Que brote da terra uma erva que cresça e dê semente, e uma macieira que dê fruto conforme a sua espécie, cuja semente está nela mesma na terra. Et factum est ita. And it was so. E foi assim. Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. And the earth brought forth grass growing and producing seed according to its kind, and trees producing fruit, each having seed according to its kind. Et la terre produisit de l'herbe qui poussait et produisant de la semence selon son espèce, et des arbres produisant des fruits, chacun ayant de la semence selon son espèce. E a terra produziu erva que crescia e produzia semente conforme a sua espécie, e árvores que produziam frutos, cada uma tendo semente conforme a sua espécie. Et vidit Deus quod esset bonum. And God saw that it was good. Et factum est vespere et mane, dies tertius. And it was done in the evening and in the morning, the third day. E aconteceu à tarde e pela manhã, no terceiro dia. Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos : ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. And God said: Let there be lights in the firmament of heaven, and let them divide day and night, and let them be into signs and times, and days and years: that they may shine in the firmament of heaven, and illuminate the earth. Et Dieu dit : Qu'il y ait des lumières dans le firmament du ciel, et qu'elles divisent le jour et la nuit, et qu'elles soient en signes, en saisons, en jours et en années, afin qu'elles brillent dans le firmament du ciel et éclairent la terre. . E Deus disse: Haja luzeiros no firmamento do céu, e dividam o dia e a noite, e sejam eles em sinais e estações, e dias e anos: para que brilhem no firmamento do céu, e iluminem a terra . Et factum est ita. And it was so. E foi assim. Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas. And God made two great luminaries: the greater luminary to preside over the day: and the lesser luminary to preside over the night: and the stars. Et Dieu créa deux grands luminaires : le plus grand luminaire pour présider au jour ; et le petit luminaire pour présider à la nuit : et les étoiles. E Deus fez dois grandes luminares: o luminar maior para presidir o dia: e o luminar menor para presidir a noite: e as estrelas. Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram, et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. And he placed them in the firmament of heaven, that they might shine upon the earth, and preside over day and night, and divide light and darkness. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies quartus. And it was done in the evening and in the morning, the fourth day. Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. God also said: Let the waters produce creeping things of a living soul, and flying creatures upon the earth under the firmament of heaven. Dieu dit aussi : Que les eaux produisent des créatures rampantes d'âme vivante et des créatures volantes sur la terre, sous le firmament du ciel. Dio disse anche: Producano le acque rettili di anima vivente e volatili sulla terra sotto il firmamento del cielo. Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. And God created great whales, and every living and moving soul, which the waters had produced according to their kinds, and every flying thing according to its kind. Et vidit Deus quod esset bonum. And God saw that it was good. Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram. And he blessed them, saying: Grow, and multiply, and fill the waters of the sea: and birds shall multiply upon the earth. Et factum est vespere et mane, dies quintus. And it was done in the evening and in the morning, the fifth day. Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. God also said: Let the earth bring forth the living soul in its kind, cattle, and creeping things, and beasts of the earth according to their kinds. Factumque est ita. And so it was done. Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. And God made the beasts of the earth according to their kinds, and cattle, and every creeping thing of the earth according to its kind.

Et vidit Deus quod esset bonum, et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra. And God saw that it was good, and said: Let us make man in our image and likeness: and he ruled over the fish of the sea, and the fowls of the sky, and the beasts, and all the earth, and every creeping thing that moveth on the earth. Et Dieu vit que c'était bien, et dit : Faisons l'homme à notre image et ressemblance. Et il régna sur les poissons de la mer, et les oiseaux du ciel, et les bêtes, et toute la terre, et tous les reptiles. chose qui bouge sur la terre. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. And God created man in his own image: in the image of God created he him, male and female created he them. Et Dieu créa l'homme à son image : il le créa à l'image de Dieu, il les créa mâle et femelle. Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. And God blessed them, and said: Grow and multiply, and fill the earth, and subdue it, and have dominion over the fish of the sea, and over the birds of the air, and over every living thing that moves upon the earth. Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam : et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. And God said: Behold, I have given you every seed-bearing plant on the earth, and every tree that has in itself the seed of its kind, that they may be food for you. a living soul, that they may have food. Et Dieu dit : Voici, je vous ai donné toute plante portant semence sur la terre, et tout arbre qui a en lui la semence de son espèce, afin qu'ils vous servent de nourriture. Et factum est ita. Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. And God saw all that he had made, and they were very good. Et factum est vespere et mane, dies sextus. And it came to pass in the evening and in the morning, the sixth day.