×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Apocalypsis, Apocalypsis 2

Apocalypsis 2

2:1 angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum

2 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces

3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti

4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti

5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris

6 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi

7 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei

8 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit

9 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae

10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae

11 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda

12 et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam

13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

14 sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari

15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum

16 similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei

17 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit

18 et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco

19 novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus

20 sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis

21 et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua

22 ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius

23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra

24 vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus

25 tamen id quod habetis tenete donec veniam

26 et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes

27 et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur

28 sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam

29 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis


Apocalypsis 2

**2:1** angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum 2:1 Escribe al ángel de la iglesia en Efeso estas cosas: El que tiene las siete estrellas en su mano derecha, el que anda en medio de los siete candeleros de oro

**2** scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces 2 Yo conozco vuestras obras, y vuestro trabajo, y vuestra paciencia, y que no podéis resistir el mal, y habéis tentado a los que se dicen apóstoles, y no lo son, y los habéis hallado mentirosos.

**3** et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti 3 y ten paciencia y has sufrido por causa de mi nombre, y no has desmayado

**4** sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti 4 pero no tengo nada contra ti porque has dejado tu primer amor

**5** memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris 5 Acordaos, pues, de dónde habéis caído, y arrepentíos, y haced las primeras obras;

**6** sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi 6 Pero vosotros tenéis esto, que aborrecéis las obras de los nicolaítas, las cuales yo también aborrezco

**7** qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei 7 El que tiene oído, que oiga lo que el Espíritu dice al que venciere: del árbol de la vida, que está en el paraíso de mi Dios, le daré a comer.

**8** et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit 8 y al ángel de la iglesia de Esmirna escribe estas cosas, dice el primero y el último, el que estuvo muerto y vive

**9** scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae 9 Yo conozco tu tribulación y tu pobreza, pero tú eres rico;

**10** nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae 10 No temas nada de lo que vas a sufrir.

**11** qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda 11 El que tenga oído, que oiga lo que el Espíritu dice a las iglesias; el que venciere, no sufrirá daño de la segunda muerte.

**12** et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam 12 Y escribe estas cosas al ángel de la iglesia de Pérgamo: El que tiene la espada afilada a cada lado

**13** scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat 13 Yo sé dónde vives, dónde está el trono de Satanás, y te aferras a mi nombre, y no has negado mi fe.

**14** sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari

**15** ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum

**16** similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei

**17** qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit

**18** et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco 18 Y al ángel de la iglesia de Tiatira escribe estas cosas, dice el Hijo de Dios, que tiene ojos como llama de fuego, y pies como de bronce.

**19** novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus

**20** sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis 20 Pero no tengo nada contra ti, porque permites que la mujer Jezabel, que se dice profetisa, enseñe y descarríe a mis siervos para cometer fornicación y comer cosas sacrificadas a los ídolos.

**21** et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua

**22** ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius 22 He aquí, yo la envío a una cama, y los que cometen adulterio con ella están en gran tribulación, a menos que se arrepientan de sus obras.

**23** et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra 23 Y mataré a sus hijos hasta la muerte, y todas las iglesias sabrán que yo soy el que escudriña los riñones y los corazones, y os daré a cada uno de vosotros según vuestras obras.

**24** vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus

**25** tamen id quod habetis tenete donec veniam

**26** et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes

**27** et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur 27 Y las regirá con vara de hierro, y será endurecido como vaso de alfarero

**28** sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam 28 tal como lo recibí de mi Padre y le daré la estrella de la mañana

**29** qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis 29 El que tiene oído, oiga lo que el Espíritu dice a las iglesias